Song of Solomon 6

13 versículos

Song of Solomon 6:1

(5-17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

Song of Solomon 6:2

(6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

Song of Solomon 6:3

(6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

Song of Solomon 6:4

(6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

Song of Solomon 6:5

(6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

Song of Solomon 6:6

(6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

Song of Solomon 6:7

(6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

Song of Solomon 6:8

(6:7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

Song of Solomon 6:9

(6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

Song of Solomon 6:10

(6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

Song of Solomon 6:11

(6:10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

Song of Solomon 6:12

(6:11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

Song of Solomon 6:13

(6:12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

Song of Solomon 7