Song of Solomon 6
Liber: Song of Solomon
1 (5-17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
2 (6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
4 (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
5 (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6 (6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
9 (6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
10 (6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata