Song of Solomon 5

16 versículos

Song of Solomon 5:1

veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

Song of Solomon 5:2

ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

Song of Solomon 5:3

expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

Song of Solomon 5:4

dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

Song of Solomon 5:5

surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

Song of Solomon 5:6

pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

Song of Solomon 5:7

invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

Song of Solomon 5:8

adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

Song of Solomon 5:9

qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

Song of Solomon 5:10

dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

Song of Solomon 5:11

caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

Song of Solomon 5:12

oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

Song of Solomon 5:13

genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

Song of Solomon 5:14

manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris

Song of Solomon 5:15

crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri

Song of Solomon 5:16

guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

Song of Solomon 5:17

quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

Song of Solomon 6