Psalms 2

12 versículos

Psalms 2:1

psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

Psalms 2:2

adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma

Psalms 2:3

disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum

Psalms 2:4

qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos

Psalms 2:5

tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

Psalms 2:6

ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius

Psalms 2:7

Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

Psalms 2:8

postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

Psalms 2:9

reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos

Psalms 2:10

et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram

Psalms 2:11

servite Domino in timore et exultate ei in tremore

Psalms 2:12

adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta (2:13) cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

Psalms 3