Psalms 3

8 versículos

Psalms 3:1

psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3:2) Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

Psalms 3:2

(3:3) multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma

Psalms 3:3

(3:4) tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

Psalms 3:4

(3:5) voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

Psalms 3:5

(3:6) ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

Psalms 3:6

(3:7) non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

Psalms 3:7

(3:8) quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

Psalms 3:8

(3:9) Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

Psalms 4