Psalms 121

8 versículos

Psalms 121:1

canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

Psalms 121:2

stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

Psalms 121:3

Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum

Psalms 121:4

illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

Psalms 121:5

quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David

Psalms 121:6

rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

Psalms 121:7

fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

Psalms 121:8

propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

Psalms 122