Psalms 121

Liber: Psalms
1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi