Leviticus 1

17 versículos

Leviticus 1:1

vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

Leviticus 1:2

loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

Leviticus 1:3

si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

Leviticus 1:4

ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

Leviticus 1:5

immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

Leviticus 1:6

detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

Leviticus 1:7

et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

Leviticus 1:8

et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

Leviticus 1:9

intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

Leviticus 1:10

quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

Leviticus 1:11

immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

Leviticus 1:12

dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

Leviticus 1:13

intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

Leviticus 1:14

sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

Leviticus 1:15

offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

Leviticus 1:16

vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

Leviticus 1:17

confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

Leviticus 2