Leviticus 2

16 versículos

Leviticus 2:1

anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

Leviticus 2:2

ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

Leviticus 2:3

quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

Leviticus 2:4

cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

Leviticus 2:5

si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

Leviticus 2:6

divides eam minutatim et fundes supra oleum

Leviticus 2:7

sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

Leviticus 2:8

quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

Leviticus 2:9

qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

Leviticus 2:10

quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

Leviticus 2:11

omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

Leviticus 2:12

primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

Leviticus 2:13

quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

Leviticus 2:14

sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

Leviticus 2:15

fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

Leviticus 2:16

de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

Leviticus 3