Genesis 7

24 versículos

Genesis 7:1

dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

Genesis 7:2

ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam

Genesis 7:3

sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae

Genesis 7:4

adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae

Genesis 7:5

fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus

Genesis 7:6

eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram

Genesis 7:7

et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii

Genesis 7:8

de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram

Genesis 7:9

duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe

Genesis 7:10

cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram

Genesis 7:11

anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

Genesis 7:12

et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus

Genesis 7:13

in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam

Genesis 7:14

ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres

Genesis 7:15

ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae

Genesis 7:16

et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

Genesis 7:17

factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra

Genesis 7:18

vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas

Genesis 7:19

et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo

Genesis 7:20

quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat

Genesis 7:21

consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines

Genesis 7:22

et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

Genesis 7:23

et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

Genesis 7:24

obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

Genesis 8