Daniel 10

21 versículos

Daniel 10:1

Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.

Daniel 10:2

In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,

Daniel 10:3

panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.

Daniel 10:4

Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.

Daniel 10:5

Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:

Daniel 10:6

et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis.

Daniel 10:7

Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

Daniel 10:8

Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

Daniel 10:9

Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.

Daniel 10:10

Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

Daniel 10:11

Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

Daniel 10:12

Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.

Daniel 10:13

Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.

Daniel 10:14

Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.

Daniel 10:15

Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.

Daniel 10:16

Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.

Daniel 10:17

Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

Daniel 10:18

Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

Daniel 10:19

et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.

Daniel 10:20

Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.

Daniel 10:21

Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.