Jude 1

25 versículos

Jude 1:1

Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis

Jude 1:2

misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur

Jude 1:3

carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

Jude 1:4

subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

Jude 1:5

commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

Jude 1:6

angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Jude 1:7

sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes

Jude 1:8

similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant

Jude 1:9

cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus

Jude 1:10

hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur

Jude 1:11

vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

Jude 1:12

hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Jude 1:13

fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Jude 1:14

prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Jude 1:15

facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

Jude 1:16

hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

Jude 1:17

vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi

Jude 1:18

quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

Jude 1:19

hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

Jude 1:20

vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes

Jude 1:21

ipsos vos in dilectione Dei servate

Jude 1:22

et hos quidem arguite iudicatos

Jude 1:23

illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam

Jude 1:24

ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione

Jude 1:25

soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen

Revelation 1