Psalms 8

9 versículos

Psalms 8:1

in finem pro torcularibus psalmus David

Psalms 8:2

Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos

Psalms 8:3

ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

Psalms 8:4

quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti

Psalms 8:5

quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

Psalms 8:6

minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

Psalms 8:7

et constituisti eum super opera manuum tuarum

Psalms 8:8

omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi

Psalms 8:9

volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris (8:10) Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

Psalms 9