Psalms 57

11 versículos

Psalms 57:1

in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

Psalms 57:2

si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psalms 57:3

etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

Psalms 57:4

alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

Psalms 57:5

furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

Psalms 57:6

quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

Psalms 57:7

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

Psalms 57:8

ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

Psalms 57:9

sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

Psalms 57:10

priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

Psalms 57:11

laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris (57:12) et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

Psalms 58