Psalms 127

5 versículos

Psalms 127:1

canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius

Psalms 127:2

labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit

Psalms 127:3

uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae

Psalms 127:4

ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum

Psalms 127:5

benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae (127:6) et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

Psalms 128