Luke 13

35 versículos

Luke 13:1

aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

Luke 13:2

et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt

Luke 13:3

non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis

Luke 13:4

sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem

Luke 13:5

non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis

Luke 13:6

dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit

Luke 13:7

dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat

Luke 13:8

at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora

Luke 13:9

et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

Luke 13:10

erat autem docens in synagoga eorum sabbatis

Luke 13:11

et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere

Luke 13:12

quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua

Luke 13:13

et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum

Luke 13:14

respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati

Luke 13:15

respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare

Luke 13:16

hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati

Luke 13:17

et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo

Luke 13:18

dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud

Luke 13:19

simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

Luke 13:20

et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei

Luke 13:21

simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum

Luke 13:22

et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem

Luke 13:23

ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos

Luke 13:24

contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

Luke 13:25

cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

Luke 13:26

tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti

Luke 13:27

et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

Luke 13:28

ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

Luke 13:29

et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei

Luke 13:30

et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

Luke 13:31

in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

Luke 13:32

et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor

Luke 13:33

verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem

Luke 13:34

Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

Luke 13:35

ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini