Habakkuk 1

17 versículos

Habakkuk 1:1

onus quod vidit Abacuc propheta

Habakkuk 1:2

usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis

Habakkuk 1:3

quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior

Habakkuk 1:4

propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum

Habakkuk 1:5

aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur

Habakkuk 1:6

quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

Habakkuk 1:7

horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur

Habakkuk 1:8

leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

Habakkuk 1:9

omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

Habakkuk 1:10

et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam

Habakkuk 1:11

tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui

Habakkuk 1:12

numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

Habakkuk 1:13

mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

Habakkuk 1:14

et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

Habakkuk 1:15

totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit

Habakkuk 1:16

propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

Habakkuk 1:17

propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

Habakkuk 2