Genesis 14

24 versículos

Genesis 14:1

factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

Genesis 14:2

inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

Genesis 14:3

omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

Genesis 14:4

duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

Genesis 14:5

igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

Genesis 14:6

et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine

Genesis 14:7

reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

Genesis 14:8

et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

Genesis 14:9

scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

Genesis 14:10

vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

Genesis 14:11

tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt

Genesis 14:12

necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

Genesis 14:13

et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram

Genesis 14:14

quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

Genesis 14:15

et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci

Genesis 14:16

reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

Genesis 14:17

egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis

Genesis 14:18

at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

Genesis 14:19

benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

Genesis 14:20

et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

Genesis 14:21

dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

Genesis 14:22

qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

Genesis 14:23

quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

Genesis 14:24

exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

Genesis 15