Esther 3

15 versículos

Esther 3:1

Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.

Esther 3:2

Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.

Esther 3:3

Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter ceteros non observas mandatum regis?

Esther 3:4

Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudaeum.

Esther 3:5

Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus valde,

Esther 3:6

et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.

Esther 3:7

Mense primo (cuius vocabulum Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.

Esther 3:8

Dixitque Aman regi Assuero: populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

Esther 3:9

si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.

Esther 3:10

Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,

Esther 3:11

dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de populo age quod tibi placet.

Esther 3:12

Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,

Esther 3:13

missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.

Esther 3:14

Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.

Esther 3:15

Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.

Esther 4