Ecclesiastes 7

29 versículos

Ecclesiastes 7:1

quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

Ecclesiastes 7:2

melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

Ecclesiastes 7:3

melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

Ecclesiastes 7:4

melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

Ecclesiastes 7:5

cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

Ecclesiastes 7:6

melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

Ecclesiastes 7:7

quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

Ecclesiastes 7:8

calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

Ecclesiastes 7:9

melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

Ecclesiastes 7:10

ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Ecclesiastes 7:11

ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

Ecclesiastes 7:12

utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

Ecclesiastes 7:13

sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

Ecclesiastes 7:14

considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

Ecclesiastes 7:15

in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

Ecclesiastes 7:16

haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

Ecclesiastes 7:17

noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

Ecclesiastes 7:18

ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

Ecclesiastes 7:19

bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

Ecclesiastes 7:20

sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

Ecclesiastes 7:21

non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

Ecclesiastes 7:22

sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

Ecclesiastes 7:23

scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

Ecclesiastes 7:24

cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

Ecclesiastes 7:25

multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

Ecclesiastes 7:26

lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

Ecclesiastes 7:27

et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

Ecclesiastes 7:28

ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

Ecclesiastes 7:29

quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

Ecclesiastes 7:30

solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

Ecclesiastes 8