Amos 6

14 versículos

Amos 6:1

vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

Amos 6:2

transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

Amos 6:3

qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis

Amos 6:4

qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti

Amos 6:5

qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

Amos 6:6

bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

Amos 6:7

quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

Amos 6:8

iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis

Amos 6:9

quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

Amos 6:10

et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

Amos 6:11

et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini

Amos 6:12

quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

Amos 6:13

numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium

Amos 6:14

qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua (6:15) ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti

Amos 7