Amos 3

15 versículos

Amos 3:1

audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens

Amos 3:2

tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

Amos 3:3

numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

Amos 3:4

numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit

Amos 3:5

numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

Amos 3:6

si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

Amos 3:7

quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

Amos 3:8

leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

Amos 3:9

auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius

Amos 3:10

et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis

Amos 3:11

propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae

Amos 3:12

haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti

Amos 3:13

audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum

Amos 3:14

quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram

Amos 3:15

et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

Amos 4