1 John 5

21 versículos

1 John 5:1

omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

1 John 5:2

in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

1 John 5:3

haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

1 John 5:4

quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra

1 John 5:5

quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei

1 John 5:6

hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas

1 John 5:7

quia tres sunt qui testimonium dant

1 John 5:8

Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt

1 John 5:9

si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

1 John 5:10

qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo

1 John 5:11

et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est

1 John 5:12

qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

1 John 5:13

haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

1 John 5:14

et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos

1 John 5:15

et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

1 John 5:16

qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

1 John 5:17

omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem

1 John 5:18

scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

1 John 5:19

scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

1 John 5:20

et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

1 John 5:21

filioli custodite vos a simulacris

2 John 1