Deuteronomy 15

23 versículos

Deuteronomy 15:1

septimo anno facies remissionem

Deuteronomy 15:2

quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini

Deuteronomy 15:3

a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem

Deuteronomy 15:4

et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

Deuteronomy 15:5

si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est

Deuteronomy 15:6

fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur

Deuteronomy 15:7

si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum

Deuteronomy 15:8

sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris

Deuteronomy 15:9

cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

Deuteronomy 15:10

sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

Deuteronomy 15:11

non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

Deuteronomy 15:12

cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum

Deuteronomy 15:13

et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris

Deuteronomy 15:14

sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi

Deuteronomy 15:15

memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

Deuteronomy 15:16

sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat

Deuteronomy 15:17

adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

Deuteronomy 15:18

non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis

Deuteronomy 15:19

de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium

Deuteronomy 15:20

in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua

Deuteronomy 15:21

sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo

Deuteronomy 15:22

sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo

Deuteronomy 15:23

hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam