Daniel 12

13 versículos

Daniel 12:1

In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

Daniel 12:2

Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Daniel 12:3

Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Daniel 12:4

Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

Daniel 12:5

Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

Daniel 12:6

Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?

Daniel 12:7

Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.

Daniel 12:8

Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?

Daniel 12:9

Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.

Daniel 12:10

Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.

Daniel 12:11

Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

Daniel 12:12

Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.

Daniel 12:13

Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

Hosea 1