2 Chronicles 3

17 versículos

2 Chronicles 3:1

et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei

2 Chronicles 3:2

coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui

2 Chronicles 3:3

et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti

2 Chronicles 3:4

porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

2 Chronicles 3:5

domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

2 Chronicles 3:6

stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo

2 Chronicles 3:7

porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

2 Chronicles 3:8

fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

2 Chronicles 3:9

sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

2 Chronicles 3:10

fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro

2 Chronicles 3:11

alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

2 Chronicles 3:12

similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

2 Chronicles 3:13

igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum

2 Chronicles 3:14

fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

2 Chronicles 3:15

ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum

2 Chronicles 3:16

necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit

2 Chronicles 3:17

ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz

2 Chronicles 4