1 Chronicles 10

14 versículos

1 Chronicles 10:1

Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

1 Chronicles 10:2

cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul

1 Chronicles 10:3

et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis

1 Chronicles 10:4

et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

1 Chronicles 10:5

quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

1 Chronicles 10:6

interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit

1 Chronicles 10:7

quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

1 Chronicles 10:8

die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

1 Chronicles 10:9

cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

1 Chronicles 10:10

arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

1 Chronicles 10:11

hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul

1 Chronicles 10:12

consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

1 Chronicles 10:13

mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

1 Chronicles 10:14

nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai

1 Chronicles 11